Psalms 24

1David ad te Domine animam meam levabo 2Deus meus in te confisus sum ne confundar 3ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur 4confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me 5deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die 6recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt 7peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine 8bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam 10omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius [ (Psalms 24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est ] [ (Psalms 24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit ] [ (Psalms 24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram ] [ (Psalms 24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis ] [ (Psalms 24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos ] [ (Psalms 24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego ] [ (Psalms 24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me ] [ (Psalms 24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea ] [ (Psalms 24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me ] [ (Psalms 24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te ] [ (Psalms 24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te ] [ (Psalms 24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis ]
Copyright information for Vulgate_HebPs